- EURIPIDES
- I.EURIPIDESinsignis Poeta Tragicus, natus Salamine eo die, quo numerosus ille Xerxis exercitus ab Atheniensibus fusus est. Alii Phlyâ, Atticae vico, oriundum, dicunt. Floruit tempore Archelai Macedonum Regis, a quo etiam summo in honore est habitus, postquam Athenis discessisset, comicis Postlatus. Scripsit fabulas 75. ex quibus 5. tantum victoriam reportarunt. Et 19. tantum exstant: Auditor fuit Anaxagorae ac Socratis, a Prodico Rhetoricam didicit. Cum Platone, discendi causâ, in Aegyptum ad sapientes, et Sacerdores profectus aliquando est, teste Laertio. Vidisse se speluncam terream ac horridam in Salamine, in qua scriptitarit Euripides, Gellius affirmat, l. 15. c. 20. Μισογύνης a quibusdam ab odio mulierum dicitur, forsan ob infelix coniugium. Eius enim uxor cuivis corpus substravit. Vide Aristoph. Ran. act. 4. sc. 2. et Schol. in easdem. Φιλογύνης vero ab aliis. Mortuus est Ann. Aet. suae 75. a canibus discerptus, veluti A. Gell. et Val. Max. prodidêre. Decamnichi cuiusdam odio, qui fetentem animam cum aliquando Euripidi exprobrasset, permissu Regis, ab hoc male habitus est. Unde postmodum et Archelaus ipse occisus. Alii tamen hoc casui adscribunt, nonnulli feminarum manibus eum discerptum asserentibus. Olymp. 93. A. C. N. 406. Ossa eius, Archelai Regis iussu, Pellam sunt transsata, repulsis Atheniensium precibus, qui saepe per legatos tentaverant, ut civis sui reliquias sibi in patriam referre liceret. Τραγικώτατον eum vocat Arist. Et quanti versus eius fecerit Cic. non obscure testatus est, sic ad Tyronem scribens l. 16. Fam. Ep. Euripidis, cui quantum tu credis, nescio, ego cer te singulos eius versus singula testimonia puto. Vide Diod. Sic. l. 13. AGell. l. 11. c. 4. l. 15. c. 20. l. 17. c. 4. Thom. Magistr. in vita eius.II.EURIPIDESludi nomen, illi maxime similis, quem Angli vocant one and thirty, i. e. triginta unum. Continebat, ut Cael. Rhodigin. refert l. 20. c. 17. numerum quadragenarium, quoniam videtur unus fuisse Euripides praefectorum quadraginta, post triginta Tyrannos Athenis exactos. Vide Thom. Godwyn. Antholog. Rom. l. 2. s. 3. c. 13. de Tesseris, Talis et Latrunculis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.